Dan O'Hara
Auditiunculae13 Tammi 2019

Dan O'Hara

Quoddam carmen Hibernicum tristissimum
Olim a Delia Murphy cantatum
Latine translatum a Iacobo Derrick et Sara Van der Pas
Ululatum a Iacobo Derrick

egeō mendīculus
dedit, dēmpsit Dominus
restō miser tēctō cārēns Dan O'Hara
sulphurāta teneō
dum in nive horreō
stō hīc igitur nunc animō perfrāctō

ōh ut Deus amet tē
emās pyxidem ā mē
et ōrābit prō tē Dan dē Connemara
eās vīlī vēnditō
discessūrus emitō
ā misellō arātōre Dan O'Hara

ōlim bene flōruī
agrōs multōs habuī
optimī quī umquam datī sunt arātrō
sed vectīgal poscitur
domus tam afflīgitur
ut iam videās mē animō perfrāctō

diū īnfortūnitās
pressit et adversitās
est uxor mihi misera ablāta.
passim sumus dissitī
periērunt līberī
stō hīc igitur nunc animō perfrāctō

etsī nive horreō
manum Deī sentiō
fovet illa cor et frontem Dan O'Harae
erō mox cum Dominō
fruar īs quōs dīligō
atque gaudiīs āmissīs Connemarae

Tämä jakso on lisätty Podme-palveluun avoimen RSS-syötteen kautta eikä se ole Podmen omaa tuotantoa. Siksi jakso saattaa sisältää mainontaa.

Suosittua kategoriassa Koulutus

rss-murhan-anatomia
psykopodiaa-podcast
voi-hyvin-meditaatiot-2
adhd-podi
rss-rahamania
rss-liian-kuuma-peruna
psykologia
rss-laadukasta-ensihoitoa
rss-narsisti
rss-vapaudu-voimaasi
kesken
rss-niinku-asia-on
rss-arkea-ja-aurinkoa-podcast-espanjasta
rss-hereilla
rahapuhetta
rss-keskeneraiset-aidit
ihminen-tavattavissa-tommy-hellsten-instituutti
rss-duodecim-lehti
rss-valo-minussa-2
rss-tfa-8020-podcast