Secunda Mensa Ep. 164: De Escis Venenatis Sueciis pars 2
Secunda Mensa23 Syys 2024

Secunda Mensa Ep. 164: De Escis Venenatis Sueciis pars 2

Nunc denique ad finem vere legimus excerptum Petri Danielis Huetii de prandio inedibili!


Nobis apponit sedulus hospes

salgama sparsa croco: Gothico haec sapit esca palato.

Tum zytho atque ovis incoctas oggerit offas

Et vino atque uvis, siccat quas clara Corinthus,

Et crustis pilo tunsis et olentibus herbis;

Incretum his piper acre et odorum caryophyllum,

Et coriandra simul, tum zinziber atque sinapi,

Sacchar, mella, oleum, marathrum flavumque butyrum.

Non alias Hecaten atris sub sedibus Orci

Crediderim libasse dapes; tristisque noverca

Non alios miscet privigni in funera succos.

Ergo venenatas impransi liquimus escas.


Tämä jakso on lisätty Podme-palveluun avoimen RSS-syötteen kautta eikä se ole Podmen omaa tuotantoa. Siksi jakso saattaa sisältää mainontaa.

Jaksot(202)

Secunda Mensa ep. 202:De Persicis et Pelliculis

Secunda Mensa ep. 202:De Persicis et Pelliculis

Quae sunt optima huius temporis Aestatis? Persica et pelliculae. Colloquimur de "Odyssey" Christopheri Nolan et praecepta ad Iusculum Persicorum parandum.

17 Elo 39min

Secunda Mensa ep. 201 De Paxamaciis Occulte Absconditis

Secunda Mensa ep. 201 De Paxamaciis Occulte Absconditis

Locum iucundissimum a Iohanne Cassiano, monacho qui vixit saeculo quarto P.C.N. , legimus, in quo quidam puerulus crustula, vel "paxamacia" surripit sed furtum suum in perpetuum celare non potest.

10 Elo 30min

Secunda Mensa ep. 200 De Cibis Mediae Noctis

Secunda Mensa ep. 200 De Cibis Mediae Noctis

Etiamsi biscentesimum episodion celebramus, nil agimus nisi nugamur. De natando, birotis gubernandis, et cibis quos media nocte sumere solemus colloquimur.

3 Elo 27min

Secunda Mensa Ep. 199 De Rusticatione Peracta

Secunda Mensa Ep. 199 De Rusticatione Peracta

Tandem revenimus! De Rusticatione et praecipue de cibis ab archimageiro nostro Iosue parati etenim de amicitia.

27 Heinä 21min

Secunda Mensa Ep. 198 De Butyro cum Annula

Secunda Mensa Ep. 198 De Butyro cum Annula

Catherina et Timotheus amicam carissimam, Annulam, invitaverunt ut locum e Historia Naturalis Plinii Maioris de butyro nobiscum legat et nugetur. De lactibus, memoriis iuvenalibus, et machina temporis...

12 Huhti 32min

Secunda Mensa ep.197: De potione socolati et super glaciem labendo

Secunda Mensa ep.197: De potione socolati et super glaciem labendo

Catherina et Timotheus nugantur de diebus hiemnalibus, sc. de labendo in arena glaciale et de potione apta ad labendum nec non ad omnes dies.

26 Tammi 18min

Secunda Mensa Ep. 196 De Donis Nataliciis

Secunda Mensa Ep. 196 De Donis Nataliciis

In Lyceo Catherinae, alii magistri aliis dona parva singulis diebus in ultima septimana scholarum clam dare solent. Catherina petit dona apta et consilia secreta et Timotheus de donis nugatur.

12 Tammi 24min

Secunda Mensa, ep. 195: De diebus festis apud Iohannem Iuvenalem, partem alteram

Secunda Mensa, ep. 195: De diebus festis apud Iohannem Iuvenalem, partem alteram

Timotheus Catherinaque pergunt in garriundo cum amicissimo veterrimo Iohanne Iuvenali. Scitote: Catherina pravissima in lucem non edidit hanc episodium tempore constituto (id est, mense decembris). Ho...

5 Tammi 27min

Suosittua kategoriassa Koulutus

rss-murhan-anatomia
psykopodiaa-podcast
voi-hyvin-meditaatiot-2
adhd-podi
rss-vapaudu-voimaasi
ihminen-tavattavissa-tommy-hellsten-instituutti
psykologia
rss-niinku-asia-on
rss-koira-haudattuna
rss-uskonto-on-tylsaa
kesken
rss-liian-kuuma-peruna
rss-rahamania
koulu-podcast-2
rss-hereilla
rss-keskeneraiset-aidit
esa-saarinen-filosofia-ja-systeemiajattelu
rahapuhetta
aloita-meditaatio
leveli